Testo originale
Sed quae ad
custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M. Atilius Regulus praecesserit,
qui ex victore speciosissimo insidiis
Hasdrubalis et Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captivi fortunam
deductus ac missus ad senatum populumque Romanum legatus, ut se et uno et sene
conplures Poenorum iuvenes pensarentur, in contrarium dato consilio Karthaginem
petiit, non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos
reverteretur, verum quia his iuraverat, si captivi eorum redditi non forent, ad
eos sese rediturum. Potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare
saevitiam. Ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Karthaginienses moribus
suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter
vexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.
Valerio
Massimo, Fact. et dict. 1. 1. 14
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|