La leggenda di Arione - Parte 1 Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Vetus et nobilis Arion cantator fidibus fuit. Is Lesbius fuit. Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. Is inde a rege proficiscitur terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit. Is tum postea, grandi pecunia et re bona multa copiosus, Corinthum instituit redire; navem igitur et navitas ut notiores amicioresque sibi Corinthios delegit. Sed Herodotus narrat eos Corinthios homine accepto navique in altum provecta praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione. Tum illum ibi pernicie intellecta pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent, oravisse. Navitas ei necem adferre per vim suis manibus temperavisse, sed imperavisse, ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. Homo ibi territus spe omni vitae perdita id unum postea oravit, ut, priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile. Quod oraverat, impetrat. Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus, carmen, quod "orthium" dicitur, voce sublatissima cantavit. Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum.

Gellio, Noctes atticae 16. 19. 2-15 passim


Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE immo scorta vero te pedicabo | olim lydia terra coelumque magna | dum haec his locis geruntur cassivellaunus | duo muli asperum locum cum magnis | licinius servus aesopi nostri roma | et quoniam toto sentimus corpore inesse lucrezio | vita urbana saepe difficilis | sicilia terram frugum ferax latifundiis | ad herodem atticum consularem virum et ingenio amoeno et graeca facundia celebram | giudizio livio marco su porcio catone