Ut alimenta sanis corporibus agricoltura, sic sanitatem aegris medicina promittit. Haec nusquam quidem non est: siquidem etiam imperitissimae gentes herbas aliaque prompta in auxilium vulnerum morborumque noverunt. Verumtamen apud Graecos aliquanto magis, quam in ceteris nationibus, exculta est: ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis, uptote cum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur. Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Troiano ducem Agamemnonem secuti, non mediocrem opem commilitionibus suis attulerunt. Quos tamen Homerus non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantunmmodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit. Ex quo apparet has partes medicinae solas ab iis esse tractatas easque esse vetustissimas.
Celso, De medicina 1 proemio