|
Testo originale
Denique Flauium Clementem patruelem suum, comptemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum paruulos sucessores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasinum appellari iusserat, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit. Quo maxime facto maturait sibi exitium. Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit: Feriat iam, quem uolet. Tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus Palatina et cubiculus iupsis, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui procellae in monimentum proximum decidit. Arbor, quae priuato adhuc Vespasiano euersa surrexerat, tunc rursus repente corruit. Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum nouum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine sanguinis mentione. Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue. Nulla tamen re perinde commotus est, quam responso casuque Ascletarionis mathematici. Hunc delatum nec infitiantem, iactasse se quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus; et affirmantem fore ut breui laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperauit. Quo cum fieret, euenit ut, repentina tempestate deicto funere, seiustum cadauer discerperent canes, idque ei cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas referretur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|