|
Testo originale
Impendente autem die, quo ex hac vita erat excessura, quem idem tu noveras, ignorantibus nobis, ego et ipsa soli stabamus, incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi. Colloquebamur ergo soli valde dulciter et quaerebamus inter nos apud praesentem veritatem qualis futura esset vita aeterna sanctorum. Perambulavimus gradatim cuncta corporalia et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando et loquendo et mirando opera tua.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione č gratuita, se non sei giā iscritto registrati
Se sei giā iscritto effettua il login
|
|