Testo originale
Dicebat Iesus, ad invitatem ad nuptias: "Cum convivium facis, voca
pauperes, debiles, claudos et caecos: beatus eris quia non habent
retribuere tibi: deus enim tibi retribuet in resurrectione iustorum".
Postea parabolam dixit: "Homo fecit coenam magnam et vocavit multos. Et
misit servum suum hora coenae dicere invitatis: "Venite, quia cibi iam
parati sunt." Sed coeperunt simul omnes exscusare. Primus servo dixit:
"Villam emi et debeo illam videre". Et alter dixit: "Iuga boum emi
quinque et debeo probare". Et alius dixit: "Uxorem duxi et ideo non
possum venire". Et servus revertit et responsanuntiavit domino suo.
Tunc iratus pater familias dixit servo suo: "Exi cito in plateas et
vicos civitatis: et pauperes ac debiles et caecos et claudos voca". Et
servus: "Domine, factum est ut imperavisti, sed adhuc locus est". Et
dicit dominus servo: "Exi in vias et compelle homines intrare: ita
domus mea implebitur".
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|