|
Testo originale
Cum regina Sabae statuisset temptare Salomonem in aenigmatibus, intravit Jerusalem multis cum comitibus et divitiis et camelis portantibus aromata et aurum infinitum et gemmas pretiosas. Venit igitur ad regem Salomonem et universa quae in corde suo habebat ei dixit. Cum Salomon reginae verbis sapientissimis respondisset, illa, cum omnem sapientiam eius videret, stupuit. Tunc dixit ad regem: “Verus est sermo quem in terra mea de sapientia tua audivi, sed maior est sapientia tua quam fama quae mihi pervenerat”. Ergo cum ei centum viginti talenta aurea et multa aromata et gemmas donavisset, domum suam revertit. Rex Salomon quoque multa dona reginae Sabae dedit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|