|
Testo originale
Inter plurimis agrestibus Romanorum diis a Varrone, doctissimo de antiquitatibus scriptore, memoratae sunt Robigo et Flora: cum Robigo propitia erat, frumentum arboresque non corrumpebantur; Flora (ablativo) autem placata (ablativo), omnes cereales fructusque tempestive florebant ita ut agricolarum opes maximae essent. Ab iisdem Romanis enim instituti sunt multi sacri festi dies, exempli gratia (ablativo) feriae mense Aprili quae Robigalia appellabantur et ludi quibus nomen erat Floralia. Praeter haec festa, ab aliis scriptoribus memorantur Cerealia, ad Cereris honorem, quae dea messium colebatur, et Bacchanalia, feriae illius Bacchi, vini dei, qui plurimus sectatores habebat: inter hos memoraturi sumus mulieres Bacchas excitatas, quae furiose saltabant; denique mense Decembri Saturnalia celebrabantur ad Saturni honorem: hic deus, cum antiquitus hominibus vitam beatam donaturus esset, ipse in terram venit aureamque aetatem instituit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|