|
Testo originale
Ortum videamus haruspicinae; sic facillume quid habeatauctoritatis iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra arareturet sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum adfatus esse qui arabat. Isautem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisseprudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cumadmiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locumEtruriam convenisse. Tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia verbaeius exceperint litterisque mandarint. Omnem autem orationem fuisse eam quaharuspicinae disciplina contineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscendis etad eadem illa principia referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conservant,hunc fontem habent disciplinae.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|