La sapienza dei Druidi Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt. Militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur.
Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis utantur litteris. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgus disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere, quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto.
Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes sportpress scripts tim | wp content themes goodnews framework scripts timthumb | marcus tullius cicero adulescens rosciano iudicio eloquentiam | corvus quondam alta arbore sedebat caseum e mercatoris | wp content themes classifiedstheme temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974