Testo originale
Cn. Piso vir parvus fuit, quem rigor pro constantia delectabat. Is, cum iratus ad
mortem duci iussissent militem, quasi interfecisset commilitonem quocum egressus
erat e castris et sine quo redierat, ei roganti tempus aliquod ad conquirendum
amicum non dedit. Damnatus miles extra vallum castrorum ductus cum iam cervicem
securi porrigeret, subito apparuit ille commilito qui ab eo occisus esse
dicebatur. Tum a centurione, qui supplicio praepositus erat, condere gladium
carnifex iussus est. Ambo commilitones, alter alterum complexi, ingenti concursu
et magno gaudio omnis exercitus deducuntur ad Pisonem. Ille conscendit tribunal
furens, utrumque ad mortem duci iubet, addit supplicio etiam centurionem qui
antea damnatum militem ad eum reduxerat, haec dicens: "Te morte multari iubeo
quia iam antea damnatus eras; te quia causa damnationis commilitioni tuo fuisti;
te, improbe centurio, quia, iussus occidere militem damnatum, imperio non
paruisti". Quos non imperatoria severitas, sed potius furentis pervicacia
appellanda mihi videtur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|