Testo originale
Archimedis sepulcrum, quod ipsi Syracusani ignorabant atque dumis et
sentibus operiebatur, a M. Tullio Cicerone repertum est. Hic enim
cognoverat Syracusanos sphaera cum cylindro posuisse in sepolcro illius
clarissimi mathematici. Cum enim Cicero quaestor in Sicilia erat, locum
invenit, apud portas Agrigentinas, dumis ac sentibus refertum, in quo
nonnulla sepulcrorum monumenta erant. Dum autem quaestor omnia
explorat, ibi parvam columnam esse, ex dumis vix eminentem,
animadvertit. Tunc Cicero diligentius inspexit, terram amovit atque
figuram sphaerae et cylindri vidit. Statim nonnulli servì cum falcibus
et securibus missi sunt, ut locus bene purgaretur atque in eo aditus
aperiretur. Cum aditus reclusus est, in ima sepulcri parte inscriptio
apparuit, qua illud sepulcrum esse Archimedis denuntiabatur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|