Senectutis ultimae quaedam Syracusis, omnibus Dionysii
tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera votis
expetentibus, sola cotidie matutino tempore deos, ut incolumis ac superstes sibi
esset, orabat.Quod ubi is cognovit, arcessivit eam et, quid ita hoc aut quo
merito suo faceret, interrogavit. Tum illa: "Certa est" - inquit - "ratio
propositi mei: puella enim, cum gravem tyrannum haberemus, carere eo
cupiebam.Quo interfecto, aliquanto taetrior arcem occupavit.Eius quoque finiri
dominationem magni aestimabam. Tertium te superioribus importuniorem habere
coepimus rectorem.Itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum
succedat, caput meum pro tua salute doveveo".