Testo originale
Interim Pompeius pacem rupit et, navali proelio victus, fugiens ad Asiam interfectus est, Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram reginam Aegypti duxit uxorem. Postea ille contra Persas pugnavit; primis eos proeliis vicit, tamen remeans fame et pestilentia laboravit et, quia Parthi ei fugienti instabant, victus recessit. Hic quoque ingens bellum civile comovit, cogente uxore Cleopatra, regina Aegepty, quod cupiditate muliebri optabat etiam in Urbe regnare. Victus est ab Augusto navali pugna clara et inulstri apud Actium, in Epiri regione, deinde in Aegyptum fugit et, desperata salute, quia omnes ad Augustum transierant, se interemit. Cleopatra sibi aspidem admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum Romanum iudicem habuit. Ita, bellis toto orbe confectis, Octavianus Augustus Romam remeavit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|