Labor omnia vicit (Georgiche I, 118-189)
|
|
Testo originale
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores uersando terram experti, nihil improbus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi haut facilem esse uiam uoluit primusque per artem mouit agros curis acuens mortalia corda, nec torpere graui passus sua regna ueterno. ante Iouem nulli subigebant arua coloni; ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat. ille malum uirus serpentibus addidit atris, praedarique lupos iussit pontumque moueri, mellaque decussit foliis ignemque remouit, et passim riuis currentia uina repressit, ut uarias usus meditando extunderet artis paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam, ut silicis uenis abstrusum excuderet ignem. tunc alnos primum fluuii sensere cauatas; nauita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; tum laqueis captare feras et fallere uisco inuentum et magnos canibus circumdare saltus; atque alius latum funda iam uerberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit umida lina; tum ferri rigor atque argutae lammina serrae (nam primi cuneis scindebant fissile lignum), tum uariae uenere artes. labor omnia uicit improbus et duris urgens in rebus egestas. prima Ceres ferro mortalis uertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent siluae et uictum Dodona negaret. mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in aruis carduus; intereunt segetes, subit aspera silua, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur auenae. quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris et sonitu terrebis aues et ruris opaci falce premes umbram uotisque uocaueris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis aceruom, concussaque famem in siluis solabere quercu. |
Traduzione
|
| Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI |
|
|