|
Testo originale
In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non facerant; deae ira viri earum Thressas uxores duxerunt et priores aspernati sunt. At Lemniades eiusdem impulsu Veneris coniuratae genus virorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsipylen, quae patrem suum Thoantem clam in navem imposuit, quem tempestas in insulam Tauricam detulit. Interim Argonautae Lemnum consecuti sunt; quos ut vidit Iphinoe custos portae, nuntiavit Hypsipylae reginae, cui Polyxo dedit consilium ut eis hospitium praeberet. Hypsipyle ex Iasone procreavit filios Eunem et Deipylum. Ibi cum plures dies Argonautae retenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt. Lemniades autem cum scierunt Hypsipylem patrem suum servavisse, conatae sunt eam interficere; illa fugae se mandavit. Hanc praedones exceperunt, Thebas deportaverunt et regi Lyco in servitutem vendiderunt. Lemniades autem filiis suis quos ex Argonautis conceperant, eorum nomina imposuerunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|