Le doti dei governanti Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Nullum est dubium quin civitates, optime constitutae legibus et moribus, ad amplissima munera rei publicae sint promoturae eos viros, qui excellant inter omnes consilio, prudentia, fortitudine, quibus sine virtutibus nulla potest regi res publica. Est enim civitas quasi corpus hominis, cuius in capite nisi insit consilium, nemo dubitare potest quin futurum sit ut numquam perspiciatur recte faciendi vel non faciendi ratio, quae una ad optatos exitus omnia dirigit nostra vel dicta vel facta. Cum hac arctissime coniuncta est prudentia, quae vivendi ars et dici et haberi potest. Ipsa constat ex scientia rerum bonarum et malarum, quae maxima debet esse in iis, qui rei publicae praesunt, ut civibus via demonstretur, qua possint ea appetere, quae cum communi omnium civium utilitate coniuncta sint, ea declinare, quae saluti totius civitatis nocitura videantur. si quaeris quidnam effectura sit fortitudo, invenies fortitudinem esse rerum magnarum eam appetitionem, qua vel minimae civitates ad maximam omnium rerum facultatem provehantur.

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes sportpress scripts tim | wp content themes goodnews framework scripts timthumb | marcus tullius cicero adulescens rosciano iudicio eloquentiam | corvus quondam alta arbore sedebat caseum e mercatoris | wp content themes classifiedstheme temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974