Testo originale
Namque Gallorum naves tali modo factae armataeque erant: carinae aliquanto
planae, ut nostrae naves,quo facilius vada ac decessum aestus acciperent; prorae
admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque
adcommodatae; naves totae exstruebantur ex robore ut quamvis vim et contumeliam
sustinerent; transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus configebantur clavis
ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis
revinctae erant; pelles pro velis alutaeque tenuiter conficiebantur, sive
propter lini inopiam atque eius usus inscientiam, sive quia tantas tempestates
Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non
satis commode posse putabant.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|