Testo originale
Nilus, nobilissimus amnium, ita a natura dispositus est ut inundet Aegyptum eo tempore, quo terra maximis aestatis ardoribus uritur, et tantam aquae copiam in siccas arenas trahat, quanta succitati annuae sufficit. Nam in ea parte Africae, quae ad Aethiopiam vergit, adeo rari sunt imbres ut siccitas agros omni tempore anni adurat. Aegyptus in Nilo unam spem habet. Nemo aratorum respicit caelum pluvias exspectans, sed pinguium frugum. Mira est natura fluminis, quia, cum ceteri amnes abluunt terras set eviscerant, Nilus contra ex humo nihil exedit nec abradit, sed vires adicit terris: nam limo harenas saturat. Aegypti facies pulcherrima est cum se Nilus in agros ingessit: latent campi et ita opertae sunt valles ut oppida exstent insularum more neque nullum incolsi commercium nisi per navigia sit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|