Le leggi contro i ladri in Grecia e a Roma Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. In illis legibus furem supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. Eius igitur leges, quoniam videbantur acerbiores, non decreto iussoque, set tacito Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus aliis mitioribus a Solone compositis usi sunt. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit. Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis omnium generum furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt. Nam furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei, cui furtum factum esset; servos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE galli senones gens ferox terr | diana pulchra et pudica latonae filia graecia funt | quia apollinis delphis oraculum macedonum regem philippum admonuit quadrigae | haec res omni libero populi | haec una res in omni libero populi | post persarum fugam iacebant campo opes | dicitur olim ceres cum ab ortu usque ad | hannibal ea igitur qua | ducitur olim cesares cum ab ortu | ducitur olim cesares cum ab ortu usque ad occasum solis proserpinam filiam suam