Testo originale
Olim Athenae aequis le gibus florebant, sed paulatim procax libertas civitatem
turbaverat bonosque mores corruperat. Tum Pisistratus tyrannus arcem imperiumque
occupavit et, quia cives tristem servitutem flebant, Aesopus talem fabellam
narravit. Ranae vagabant liberae in palustribus stagnis donec, quod laxatos
mores vi compescere cupiebant, ingenti clamore regem a Iove petiere. Pater
deorum risit atque parvum tigillum ad ranas demisit. Ut illud in paludem missum est, motu sonoque suo ranarum pavidum genus valde
terruit. Postea tigillum diu in limo iacuit, donec forte ranarum una caput e stagno tollit et regem magna cum cautela explorat. Ubi ranae togillum iners vident, statim sine ullo timore certatim ad lignum adnatant et tigillum omni contumelia gravibusque verbis laedunt. Postea alterum regem a Iove petiverunt,
quoniam deorum pater inutile tigillum dederat dominum. Tum Iuppiter ranis
impudentibus hydrum terribilem pestilentemque dedit, qui dente
aspero multas ranas corripuit. Frusta ranae pavidae mortem fugitabant; timor
vocem praecludebat. Tum omnes palustres incolae Iovem iterum per Mercurium,
divorum nuntium, orant, sed deus magna voce ita dixit: “Quia bonum vestrum
contempsisti, nunc vero malum mortiferum aequo animo sustinete!”
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|