C. Plinius Tacito suo s.
Ais te adductum litteris, quas
exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos
ego Miseni relictus (id enim ingressus abruperam) non solum metus,
verum etiam casus pertulerim. 'quamquam animus meminisse horret...,
incipiam.' Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis (ideo enim
remanseram) impendi; mox balineum, cena, somnus inquietus et brevis.
praecesserat per multos dies tremor terrae minus formidolosus, quia
Campaniae solitus; illa vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia,
sed verti crederentur. inrumpit cubiculum meum mater: surgebam invicem,
si quiesceret, excitaturus. resedimus in area domus, quae mare a tectis
modico spatio dividebat. dubito, constantiam vocare an imprudentiam
debeam (agebam enim duodevicensimum annum): posco librum Titi Livi et
quasi per otium lego atque etiam, ut coeperam, excerpo. ecce amicus
avunculi, qui nuper ad eum ex Hispania venerat; ut me et matrem
sedentes, me vero etiam legentem videt, illus patientiam, securitatem
meam corripit. nihilo segnius ego intentus in librum. Iam hora diei
prima, et adhuc dubius et quasi languidus dies. iam quassatis
circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus
et certus ruinae metus, tum demum excedere oppido visum; sequitur
vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiae, alienum
consilium suo praefert ingentique agmine abeuntis premit et impellit.
egressi tecta consistimus. multa ibi miranda, multas formidines
patimur. nam vehicula, quae produci iusseramus, quamquam in planissimo
campo, in contrarias partes agebantur ac ne lapidibus quidem fulta in
eodem vestigio quiescebant. praeterea mare in se resorberi et tremore
terrae quasi repelli videbamus. certe processerat litus multaque
animalia maris siccis harenis detinebat. ab altero latere nubes atra et
horrenda ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta in longas
flammarum figuras dehiscebat: fulguribus illae et similes et maiores
erant. Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius 'si
frater', inquit, 'tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos; si
periit, superstites voluit. proinde quid cessatis evadere?' respondimus
non commissuros nos, ut de salute illius incerti nostrae consuleremus,
non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo aufertur. Nec
multo post illa nubes descendere in terras, operire maria: cinxerat
Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit, abstulerat. tum mater
orare, hortari, iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem, se et
annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non
fuisset. ego contra: salvum me nisi una non futurum; dein manum eius
amplexus addere gradum cogo. paret aegre incusatque se, quod me
moretur. Iam cinis, adhuc tamen rarus. respicio: densa caligo tergis
imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur.
'deflectamus', inquam, 'dum videmus, ne in via strati comitantium turba
in tenebris obteramur'. vix consideramus, et nox, non qualis inlunis
aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto, audires
ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum: alii
parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus
noscitabant; hi suum casum, illi suorum miserabantur; erant, qui metu
mortis mortem precarentur; multi ad deos manus tollere, plures nusquam
iam deos ullos aeternamque illam et novissimam noctem mundo
interpretabantur. nec defuerunt, qui fictis mentitisque terroribus vera
pericula augerent. aderant, qui Miseni illud ruisse, illud ardere
falso, sed credentibus nuntiabant. paulum reluxit, quod non dies nobis,
sed adventatis ignis indicium videbatur. et ignis quidem longius
substitit, tenebrae rursus, cinis rursus multus et gravis. hunc
identidem adsurgentes excutiebamus; operti alioqui atque etiam oblisi
pondere essemus. possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum
fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum
perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem. Tandem
illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit; mox dies verus,
sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse, cum deficit, solet.
occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere
tamquam nive obducta. regressi Misenum curatis utcumque corporibus
suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus, metus praevalebat; nam
et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis
vaticinationibus et sua aliena mala ludificabantur. nobis tamen ne tunc
quidem, quamquam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi
consilium, donec de avunculo nuntius. Haec nequaquam historia digna non
scripturus leges et tibi, scilicet qui requisisti, imputabis, si digna
neepistula quidem vibebuntur. vale.