Testo originale
Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. Erat
enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens; peritus
belli, fortis manu, animo maximo; adeo veritatis diligens, ut ne ioco
quidem mentiretur. 2 Idem continens, clemens patiensque admirandum in
modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens iniurias; in primis
commissa celans, quod interdum non minus prodest quam diserte dicere,
studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. 3 Itaque
cum in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de
philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad
finem sermo esset adductus. 4 Paupertatem adeo facile perpessus est, ut
de re publica nihil praeter gloriam ceperit. Amicorum in se tuendo
caruit facultatibus, fide ad alios sublevandos saepe sic usus est, ut
iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia. 5 Nam cum aut
civium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut virgo amici nubilis,
quae propter paupertatem collocari non posset, amicorum consilium
habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat. 6 Eamque
summam cum fecerat, priusquam acciperet pecuniam, adducebat eum, qui
quaerebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent, faciebat,
ut ille, ad quem ea res perveniebat, sciret, quantum cuique deberet.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|