Interim Dione
Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. Cuius
adversarii opem a Corinthiis petierunt ducemque, quo in bello
uterentur, postularunt. Huc Timoleon missus incredibili felicitate
Dionysium tota Sicilia depulit. 2 Cum interficere posset, noluit,
tutoque ut Corinthum perveniret, effecit, quod utrorumque Dionysiorum
opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam
volebat exstare, eamque praeclaram victoriam ducebat, in qua plus esset
clementiae quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus
acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem et ex quanto regno ad
quam fortunam detulisset. 3 Post Dionysii decessum cum Hiceta bellavit,
qui adversatus erat Dionysio; quem non odio tyrannidis dissensisse, sed
cupiditate indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere
noluit. 4 Hoc superato Timoleon maximas copias Carthaginiensium apud
Crinissum flumen fugavit ac satis habere coegit, si liceret Africam
obtinere, qui iam complures annos possessionem Siciliae tenebant. Cepit
etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum et potentem, qui
tyrannos adiutum in Siciliam venerat.