Testo originale
La versione latina nel biennio - Pag. 140 n°145
Cum inter Romanos et Albanos bellum exortum esset, Tullus Hostilius, Romanorum rex, et Mettius Fufetius, Albanorum re x, constituerunt ut res singulari certamine finiretur. Erant apud Romanos trigemini fratres, Horatii nomine, tres apud Albanos, quibus nomen erat Curiatii: iis fortuna belli, duorum regum consensu, commissa est. Primo impetu duo ex fratribus Romanis ceciderunt, tres autem Albani leviter vulnerati sunt. Unus Horatius, quamquam integer erat, certamen continuare ausus non est, quia tribus impar erat, sed, fuga simulata, singulos hostes, qui eum secuti erant, interfecit. Cum postea, spoliis onustus, Romam reverteretur, in sororem, quae uni ex Curiatiis desponsa erat, incidit.
Cum virgo paludamentum sponsi, quod ipsa confecerat, super umeros fratris vidit, crines solvit et flebiter ploravit iuvenem sibi raptum. Qua re iratus, frater eam gladio interfecit. Cum apud duumviros condemnatus esset, Tulli hortatu ad populum provocavit qui Horatium magis admiratione eius virtutis in certamine quam iure causae absolvit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|