|
Testo originale
Nihil est patria pulchrius, nihil optabilius aut dulcius:urbem igitur ubi maiores nostri domicilium collocaverunt, ubi est domus avita, ubi parentes et amici et sodales vitam degunt, carissimam habemus et summo amore diligimus. Sunt quidem multae urbes clariores atque opulentiores, at omnibus patriam anteponimus. Non aliter optimi filii patrem et matrem diligunt, nec parentes fama clariores aut copiis ditiores exoptant. Miserrima est exsulis vita: etiam si non invitus exsulavit ac maiorumrerum cupidus ex patria migravit, nunc autem divtiis abundat, attamen suae civitatis desiderium in animo habet et suavissimae patriae in oculis habet imaginem et patrium sermonem audire cupit et parentum et amicorum vultus videre toto animo appetit. Nec ulla dies exsuli erit iucundior quam reditus dies.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|