Ma chi lo dice che i vecchi diventano svaniti? - Parte 2 Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxume scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus. Num igitur hunc, num Homerum, num Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, num, quos ante dixi, Isocratem, Gorgiam, num philosophorum principes, Pythagoram, Democritum, num Platonem, num Xenocratem, num postea Zenonem, Cleanthem aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum, coegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit? Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serundis, non percipiundis, non condundis fructibus.

Cicerone, De senectute 7. 22-23

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE oenomaus elidis rex evaretem uxorem duxerat ex qua procreavit | wp content themes sportpress scripts tim | wp content themes goodnews framework scripts timthumb | marcus tullius cicero adulescens rosciano iudicio eloquentiam | corvus quondam alta arbore sedebat caseum e mercatoris | wp content themes classifiedstheme temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974