Testo originale
Peripateticus ille Phormio, cum Hannibal Carthagine expulsus Ephesum ad
Antiochum venisset exul atque, quod eius nomen erat magna apud omnes
gloria, invitatus esset ab hospitibus suis ut philosophum vellet
audire, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris
officio et de omni re militari. Tum, cum ceteri qui illum audierant
vehementer essent delctati, quaerebant ab Hannibale quidnam ipse de
illo philosopho iudicaret. Hic Poenus non optime Graece, sed tamen
libere respondisse fertur, multos se deliros saepe senes vidisse, sed
qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem. Quid enim aut
arrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de
imperio cum populo Romano, omnium gentium victore, certasset, Graecum
hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique
minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re
militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte dicendi
praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non sunt, id docent
ceteros.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|