|
Testo originale
Tullia. Cotidie Marcus et Tullia villam relinquunt atque ad scholam pergunt, ubi etiam pueri ac puellae villarum finitimarum conveniunt. Ibi discipuli magistrum attente audiunt, claras historias legunt litterarum notas diligenter stilo exarant aut abaco calculisque computare discunt. Discipuli poetarum libros valde probant: nam in libris mirae fabulae sunt. Hodie autem magister aegrotat, ideoque feriae scholarum sunt. Marcus igitur pila ludit cum condiscipulis, Tullia deambulat cum amica aut iucundam fabulam legit; postea ad villam simul remeant. Ibi Tullia cum parvis ancillae filiabus in area villae ludit, Marcus cum amicis silvam trans rivum peregrat. Pueri beluas non timent: nam apud villam beluae ferae non sunt. Horis vespertinis, cum agricolis operisque, etiam Marcus ad villam reveniet.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|