Metello conquista Contrebia Bookmark and Share
Vota   Media: 5.0/5 (1 voto)
       


Testo originale
Q. Metellus, cum pro consule bellum in Hispania adversus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam, caput eius gentis, copiis expugnare non posset, intra pectus suum diu multumque consiliis agitatis, artificium repperit quo propositum ad exìtum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat; modo hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interea tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae ac subitae huius generis fluctuationis. Interrogatus quoque a quodam sibi amicissimo quid tali genere militiae consequeretur, "Desìne", inquit, "istud quaerere; nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam cognovero, continuo eam cremabo". Postquam vero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicavit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit, eamque inopinatam et attonitam oppressit.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE oenomaus elidis rex evaretem uxorem duxerat ex qua procreavit | wp content themes sportpress scripts tim | wp content themes goodnews framework scripts timthumb | marcus tullius cicero adulescens rosciano iudicio eloquentiam | corvus quondam alta arbore sedebat caseum e mercatoris | wp content themes classifiedstheme temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974