|
Testo originale
In antiqua historia multi populi suam patriam reliquerunt et locum mutaverunt, inter quos invenimus Graecorum multas colonias quae hodie in Asia sunt. Italiae oras, quas Tyrrhenum pelagus alluit, Magnam Graeciam antiqui apellaverunt. Praeterea Tyrrhi hodie Africam incolunt, Hispaniam Poeni, Graeci se in Galliam quoque immiserunt. Multos imperitos, qui ignota loca petebant, procellae undaeque hauserunt, alii ibi consederunt, ubi aquae et alimentorum inopia eos deposuit. Variae causae fuerunt, quibus incolae ex terris suis discesserunt: alios patriae excidia, alios domestica bella submoverunt, alios pestilentia eiecit, alios terrae fecundae fama allexit. Cotidie in nostra magna terra multa mutamus et nova fundamenta ubique iacimus. Denique pauci sunt qui in proprio loco manserunt et vix invenies ullam terram, quam etiam nunc indigenae incolunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|