Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor consulis missus vesperascente iam die. Advenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit. Igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae1 matris sequi monet retinere vitam filiaeque communi subsidium unicum non adimere. Tum progressus in porticum illic a quaestore reperitur, laetitiae propior, quia Helvidium generum suum Italia tantum arceri cognoverat. Accepto dehinc senatus consulto Helvidium et Demetrium in cubiculum inducit; porrectisque utriusque brachii venis, postquam cruorem effudit, humum super spargens, propius vocato quaestore "Libamus" inquit "Iovi Liberatori. Specta, iuvenis, et omen quidem dii prohibeant; ceterum in ea tempora natus es quibus firmare animum expediat constantibus exemplis."
Tacito, Annales 16. 34-35 passim