|
Testo originale
Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. Dicente quodam in sermone communi: Emou thanontos gaia michtheto pyri, immo, inquit, emoy zontos, planeque ita fecit. Nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius, cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos, non attigerint; et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque imflammata sint, quod saxeo muro constructa erant. Per sex dies septemque noctes ea clade saeuitum est, ad monumentorum bustorumque diuersoria plebe compulsa. Tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae, deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat. Hoc incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque flammae, ut aiebat, pulchritudine Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantauit. Ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem, nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit; conlationibusque non recepitis modo uerum et efflagitatis prouincias priuatorumque census prope exhausit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione č gratuita, se non sei giā iscritto registrati
Se sei giā iscritto effettua il login
|
|