|
Testo originale
Tunc uno quoque hinc inde istante ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scroben coram fieri imperauit, dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qua inuenirentur, frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaueri, flens ad singula atque identidem dictitans: Qualis artifex pereo! Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque, se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque quale id genus esset poneae; et cum comperisset, nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam; ac modo Sporum hortabatur ut lamentari ac plangere inciperet, modo orabat ut se aliquid ad mortem capessendam exemplo iuuuaret; interdum segnitiem suam his uerbis increpabat: Viuo deformiter, turpiter - ou prepei Neroni, ou prepei - nephein dei en tois toioutois - age egeire seauton. Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat ut uiuum eum adtraherent. Quod ut sensit, trepidanter effatus: Hippon m'okypodon amphi ktypos ouata ballei ferrum iugulo adegit, iuuante Ephaphrodito a libellis. Semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula ad uulnus adposita in auxilium se uenisse simulanti non aliud respondit quam Sero, et Haec est fides. Atque in ea uoce defecit, extantibus rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque uisentium. Nihil prius aut magis a comitibus exegerat quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus cremaretur. Permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|