Non conta il tipo di sepoltura
  Bookmark and Share


Testo originale

Pluriorum philosophorum nihil vivere aut mori intererat, neque ullam sepulturae curam habebant: nonne Theodori, Cyrenaei philosophi non ignobilis, constantiam admiramur? Nam, cum ei Lysimachus tyrannus crucem minaretur: "Ista horribilia" inquit "istis purpuratis tuis minitare, qui semper mortem doloremque timent! Theodori autem quid interest utrum in terra an sublimis in aere putescat?" Socratis quoque mihi venit in mentem, qui, cum de immortalitate animorum disputavisset iamque mortis tempus urgeret, rogatus a Critone ubi locorum sepeliri vellet: "Multam" inquit "operam, amici, frustra consumpsi! Critoni enim nostro non persuasi me hinc post mortem avolaturum esse, neque mei hic quicquam relicturum. Verumtamen, Cristo, si mei aliquid adsequi potueris, ibi sepelito ut tibi videbitur. Sed, mihi crede, nemo vestrum, cum hinc excessero, me consequetur". Diogenes asperior fuit, ut Cynicus, qui proici se iussit inhumatum ubicumque terrarum. Tunc amici: "Volucribusne et feris te relinquemus?" "Minime -inquit-, sed bacillum apud me ponite, ut feras abigam!" "Quomodo poteris, si nihil senties?" "Minime, igitur, mea, qui nihil sentire potero intererit quid laniatibus ferae corpori meo faciant."
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2010 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE plugins spamx mailadmin action class | plugins payment manual cc config inc | wp content plugins dm albums wp dm albums ajax | components com zoom classes iptc exif | components com virtuemart virtuemart cfg | components com rsgallery rsgallery html | components com thopper inc contact type | interna tiny mce plugins ibrowser ibrowser | components com events admin events | components com galleria galleria html