Testo originale
Asinus cotidie videbat catellum blandiri dominum et de mensa saturari et a familia illi plura dari. Sic asinus secum cogitavit: "Si dominus meus ac tota familia animal immundissimum sic diligit, quanto magis me diliget, si obsequium illi fecero? Melior enim cane ego sum.qui multis rebus sum utilis: aqua ex sactis fontibus alor, cibus mundus mihi datur. Meliore vita frui possum et maximum honorem habere". Cum haec asinus secum cogitaret, vidit dominum introire: occurrit velocius, clamans prosilivit, levatos pedes priores imposuit ambolus humeris domini sui, et lingua cum lingens luto vestem livit fatigavitque dominum pondere suo. Clamore autem domini concitatur omnis familia: fustes ac lapides arripiunt et, membris costisque fractis, asinum ad praesepia lassum atque semivivum abiciunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|