|
Testo originale
Efficax fuit illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam Atym, e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantionrem imperiique successioni destinatum, existimavit ferro sibi ereptum. Itaque quidquid ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte cessavit advertere. Solitus erat iuvenis ad bella gerenda mitti: domi retentus est; habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum: id quoque amoveri iussum; gladio cinctis comitibus utebatur: vetiti sunt propius accedere. Necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper agros cum agrestium strage vastaret inusitatoque malo regium imploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur. Dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, casus inminentis violentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|