|
Testo originale
Tullius Terentiae suae sal. In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil
est quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio.
Quod me proprius vultis accedere, video ita esse faciendum: etiam ante
fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. Sed a
Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures velim. Da
operam, ut valeas.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|