|
Testo originale
Cum bello sabino, quod virginum raptarum gratia commissum est, Romani portam quae radicibus collis Viminalis erat, quae postae ex eventu Ianualis vocata est, claaudere festinarent, quia in ipsa hostes ruebant, postquam est clausa, mox sponte patefacta est; cumque iterum ac tertio idem contigisset, armati plurimi pro limine, quia claudere nequibant, custodes steterunt, cumque ex alia parte acerrimo proelio certaretur, subito fama pertulit fusos a Tatio nostros. Quam ob causam Romani, qui aditum tuebantur, territi profugerunt. Cumque Sabini per portam patentem inrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scantibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi autdevoratas rapida vorgagine deperisse. Ea re placitum [est] ut belli tempore, velut ad urbis auxilium profecto deo, fores reserarentur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|