Pisone e il servo
  Bookmark and Share


Testo originale

Cotidie Legere 4a ed. - Pag.191 n.216

Cum eius servi nimis garruli procacesque essent, M. Piso praeceperat eis ut taciti sibi adessent, nec quicquam sua sponte dicerent, sed tantum ad rogata responderent. Olim servum ad P. Clodium misit ut eum ad cenam cum aliis convivis invitaret; servus tamen, cum remeavisset, iuxta domini praeceptum nihil de Clodii responso renuntiavit. Cum autem bora cenae advenisset nec quisquam praeter Clodium abesset, Piso eundem servum iterum atque iterum misit rogatum Clodium, ut advenire properaret. Denique, cum usque ad multam noctem frustra exspectavisset et iam de Clodii adventu desperaret, servo admodum iratus: «Serve improbe,» inquit, «invitavistine Clodium?» «Equidem invitavi». «Cur igitur abest?» «Quia convivium renuit». «Clodius convivium meum renuit?» «Ita est ut dicis, domine: Clodius convivium renuit». «At quare mihi hoc fecit?» «Quia febri laborabat». «Cur igitur, furcifer, hoc mihi statim non dixisti?» «Quia me de hac re non interrogavisti».
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2010 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE caio hostilio consuli in hispaniam ituro dei | henna non urbs videtur sed | restant pauca de mundo namque | com x shop admin x shop | iacet sub umbra fagi opacae filius agricolae et rustica | columbae milvum saepe effugerunt et celeritate | caio hostilio mancino consuli hispaniam ituro dei futuras | si caelio annalium scriptori eximio credimus hannibal | nam circa repugnantem aliquot insidiatores | components com kochsuite config kochsuite