Testo originale
Aedificare te scribis. Bene est: inveni patrocinium; nam idem facio, atque id quod interest est ad mare te aedificare, ad Larium lacum me. Huius in litore plures villae meae sunt, sed duae maxime ut me delectant, ita excruciant. Altera imposita saxis lacum prospicit, altera lacum tangit. Itaque illam "tragoediam", hanc appellare "comoediam" soleo; illam, quod quasi cothurnis hanc, quod quasi socculis sustinetur. Haec ad lacum propius spectat, illa lacum latius inspicit; haec unum sinum molli curvamine cingit, illa editissimo dorso duos sinus dirimit: illa fluctus non sentit, haec frangit; ex illa despiciuntur piscatores, ex hac ipse pisces capto hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo, ut e navicula, iacio.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|