|
Testo originale
Tunc Plinius senior Miseni erat, ubi classem imperio regebat. Soror Plinio indicavit nubem apparere inusitata et magnitudine et specie. Plinius, vir scientiae amantior et eruditior, iussit liburnicam aptari et ad novum atque insolitum spectaculum appropinquare statuit.
Interim mulier quaedam, quae in litore domicilium habebat, imminenti periculo trepida, codicillos Plinio misit, eum auxilio arcessens. Plinius igitur honestius iustiusque putavit alios iuvare quam scientiam colere: et sententiam mutavit et quadriremes deduxit et cursum direxit eo unde (là donde) omnes perterriti fugiebant, dum cinis calidior et gravior cadit et latius incendium per agros pervadit.
Itaque Plinius mulierem multosque incolas ex periculo eripuit, tamen omnes tam magnae calamitatis motus, omnes figuras, ut oculis deprehenderat, dictare enotareque non praetermisit.
Alibi iam dies erat, illic nox omnibus noctibus nigror densiorque, quam autem faces multae et varia lumina collustrabant. Plinius in litus descendit, quod cinere pumicibusque oppletum erat; statim concidit, quia crassior caligo eius spiritum obstruxit, et vitam amisit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|