Polo recita una triste scena ma il suo dolore è vero Bookmark and Share
Vota   Media: 5.0/5 (1 voto)
       


Testo originale

Histrio in terra Graeca fuit celeber quia gestu et vocis claritudine et vetustate ceteris antistabat: nomen ei Polus fuit et tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit. Polus filium suum quem valde amabat amisit. Postquam gravem luctum luxit, ad artem suam revertit. In eo (= quel) tempore agens Electram, tragoediam Sophoclis, gestare urnam quasi cum Oresti ossibus Polus debebat. Nam ut fabulae argumentum postulat, Electra fratris Oresti reliquias portans interitum eius complorat. Igitur Polus lugubri Electrae habitu ossa atque urnam e sepulcro filii gessit, quasi Oresti ossa amplexu tenuit et opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus. Itaque in scena fabulam agens, dolorem suum egit.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE aristippus philosophus naufragio eiectus rhodiensium | aristippus philosophus naufragio eectusd rhodiensium | narrant antiochum regem hannibalem qui tum in | ad usum autem orationis incredibilis est qanta opera machinata | ad usum autem orationis incredibilisest | croesus lydiae rex | aegeus uxorem et filium theseum repudiaverat | cum antigonus eumenem captum in custodiam dedisset | bello gallico cum romani stationibus | hannibal cum iam agros inter cortonam urbem trasumenumque