|
Testo originale
Cicero Attico sal. Lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi
nunc quidem quod scriberem nihil erat. Omnis exspectatio nostra erat in nuntiis
Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante
tramisisset, exitiosi belli metus. Sed videsne in quem hominem inciderit res
publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? Si me hercule neminem
occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime
diligetur. Multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil
prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. Et vide
quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem
timebant. Id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine
molestia cogitare. Quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas
litteras exspectabam.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|