|
Testo originale
Nunc, quoniam ad Atheniensium res gestas ventum est, paucis verbis origo urbis exponenda est, quia non, ut ceteri, a sordidis initiis ad summas opes creverunt. Soli enim non modo gloriantur incremento sed etiam origine, qui non advenae neque passim collecta hominum colluvies originem urbi dedit; at eadem regione innati sunt, quam incolunt. Primi usum lanificii et olei et vini ceteros docuerunt. Arationem quoque et sationem agrorum reliquosque agrestes labores quae primi invenerant, aliis postea monstraverunt. Litterae, caerimoniae ac facundia et hic civilis vitae ordo, quae ad iis reperta sunt, Athenis sedem habent: quae est urbs omnium gentium magistra. Ante Deucalionis aetatem regem habuerunt Cecropem; huic successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen regioni dedit. Post hunc Amphictyon regnavit, qui primus Minervae urbem sacravit, cuius temporibus aquarum illuvies maiorem populorum Graeciae partem absumpsit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|