Prodigi nel giorno della battaglia di Farsalo Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale
Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabat Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolomaide accidit. Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt. Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE aristippus philosophus naufragio eiectus rhodiensium | aristippus philosophus naufragio eectusd rhodiensium | narrant antiochum regem hannibalem qui tum in | ad usum autem orationis incredibilis est qanta opera machinata | ad usum autem orationis incredibilisest | croesus lydiae rex | aegeus uxorem et filium theseum repudiaverat | cum antigonus eumenem captum in custodiam dedisset | bello gallico cum romani stationibus | hannibal cum iam agros inter cortonam urbem trasumenumque