Testo originale
Alexandro, Philippi filio, magna audacia ac rei militaris peritia fuerunt: iuvenis enim cum patre contra Graecos admirabili
cum virtute pugnaverat hostiumque manus debellaverat. Post patris mortem
Graecarum civitatum legatos Corinthum convocavit bellumque contra Persas
indixit. Persarum rex tunc Dareus erat immensumque imperium regebat, sed otium
moiitiesque valde militum vires enervaverant. Alexander igitur Macedoniae regimen Antipatro committit et primis veris diebus cum parvo
sed strenuo exercitu in Asiam velificat. Contra Dareum multa gessit proelia
semperque Victor fuit. in omnibus pugnis clara fortitudinis et virtutis exempla
Graecis atque hostibus praebùit magnaque patravit. Omnià castra ac frequentia
oppida expugnavit et postremo Babylona, Asiae caput, occupavit. Interim Dareus,
nequam principis fraude, vitam amisit omnesque Asiae urbes in
Alexandri potestatem venerunt. Tunc Macedonum rex per innumeras Asiae regiones
in indiam exercitum duxit. Contra
Porum, strenuum Indorum regem, pugnavit et insignem obtinuit victoriam.
Alexandri autem milites, proeliis itineribusque fessi, aegre regis mandatis
obtemperabant. Ideo Macedonum rex Babylona remeavit ibique subita morte decessit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|