Testo originale
Apud Catonis agros erat domus quae iam Manii Curii fuerat, antiqui
consulis qui tres triumphos sibi pepererat. Parvi praedii atque humilis
domus aspectus in Catonis memoriam revocabat Curium clarissimum fuisse
inter viros Romanos , eundemque gentes bellicosissimas subegisse et ex
Italia Pyrrhum eiecisse. Praeterea in memoriam revocabat Curium ipsum,
post has claras res, terram aratro subvertisse in illo praedio atque
ibi habitavisse. Nam in illa parva domo olim Samnitium legati Curium
invenerunt, dum apud focum sedet et cibum in catino ligneo sumit.
Narrant legatos praebuisse Curio magnifica dona , ut esset erga
Samnites benevolus. At senex omnia recusavit his verbis: " Melius est
imperare iis qui aurum possident, quam aurum possidere".
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|