Quanto nostrae civitatis senatus venerabilior in deos! Qui post Cannensem
cladem decrevit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos extenderent, uti
ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore paene Romanarum virium parte in
execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris expertes erant. Itaque
matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum, abstersis lacrimis
depositisque doloris insignibus, candidam induere vestem et aris tura dare coactae sunt. Qua quidem
constantia optinendae religionis magnus caelestibus iniectus est rubor ulterius
adversus eam saeviendi gentem, quae ne
iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit.
Valerio Massimo, Fact. et dict. 1. 1. 15