Testo originale
Themistocles, Neocli filius, Atheniensis fuit. Huius vita ineuntis
adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic
nemo, pauci pares putentur. Sed ab initio eius vita est ordienda. Pater
eius Neocles generosus fuit.
Is uxorem Alicarnassiam civem duxit, ex qua natus est Themistocles.
Qui
cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem
familiarem neglegebat a patre exhaeredatus est. Quae contumelia non
fregit eum, sed elexit. Nam cum indicasset sine summa industria non
posse eam exstingui, totum se dedit rei publicae, diligentius amicis
famaeque serviens. Multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in
contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur,
celeriter, (illa) quae opus erant, reperiebat, facile eadem oratione
axplicabat.
Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis
erat, quod et de instantibus, ut ait Tucidides, verissime indicabat et
de futuris calidissimae coniciebat. Quo factum est, ut brevi tempore
illustraretur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|